OECURIA Atheniensium memorabilis

OECURIA Atheniensium memorabilis
OECURIA Atheniensium memorabilis
Habebant uxores corum, praeter τὴν γυαικωνίτιδα, de qua supra aliquid voce
Gynaconitis, etiam suum θάλαμον ἱςτῶν Polluci memoratum l. 1. c. 8. in quo labori telisque texendis vacabant. Loca vero, in quibus filiae degebant, παρθενῶνες dicebantur, in quibus tam arcte detinebantur, ne ullam evagandi facultatem haberent, ut quasi satellitibus munitas fores habuisse viderentur. Euripides Iphigen. in Aul. v. 737.
Ὀχυροῖσι παρθενῶσι φρουροῦνται καλῶς,
idque donec nubendi appropinquaret tempus: in cuius rigoris ac quasi captivitatis solatium ὀικουτια ipsis dabantur a Parentibus, munuscula scil. varia, quibus tempus fallerent. Quanto vero adductius custoditae uxores sint, docet querela mulierum, apud Comicum in Thesmoph.
——— ταῖς γυναικωνίτισιν
Σφραγῖδας ἐπιβάλλουσιν ἤδη καὶ μοχλοὺς
Τηροῦντες ἡμᾶς, καὶ προσέτι Μολοττικοὺς
Τρέφουσι μορμολύκεια τοῖς μοιχοῖς κύνας.
Ubi non signaculis solum pessulisque gynaeceorum fores firmarî, sed et Molossos canes domi, ad terrorem adulterorum, ali consuevisse a maritis, indigitant. Adeo verum eiusdem Poetae in Lysistrata, χαλετπὴ τῶ γυναικῶν ἔξοδος, difficilis mulierum in publicum exitus. Quod si omnino exeundum esset, ancillarum copiâ stipatas, omnique mundô muliebrem sexum decente instructas esse oportebat, qua in re si defecissent, οἱ Γυναικόκοσμοι mulctam illis irrogabant, quae inscripta tabellae affigebatur platano arbori in Ceramico, ut ab omnibus legi posset, Iul. Pollux l. 8. c. 10. Sed quid de egressu e domo multis: ne quidem per ianuam prospiciendi uxoribus filiabusque veniam Athenienses dabant: quod eousque inolitum est, ut probro id vulgo obiceretur sequiori sexui, si contra fecisset. Hinc acriter a pedissequa increpita Hermione, apud Euripidem Andromache v. 876.
Ἀλλ᾿ εἴσιθ᾿ εἴσω, μήτε φαντάζου δόμων
Γάροιθε τῶ δὲ, μή τιν᾿ αἰχύνην λάβῃς,
Πρόςθει μελάθρων τῶνδ᾿ ὁρωμένη, τέκνον.
Imo nec per fenestram licebat. Unde κἂν ἐκ θυρίδος παρακύπτωμεν, in praefata mulierum, apud Aristophanem, querela, Sed nec ex uno domus oeco sive cubiculo in aliud transibant filiae, sine Matrum permissu: quod liquet ex verbis Paedagogi, ad Antigonem in superiorem domus partem ascensuram, ut exercitum hostilem inde prospiceret, apud eund. Euripidem Phoenissis v. 88.
Ἐπεί σε μήτηρ παρθενῶνας ἐκλιπεῖν
Μεθῆκε ——
An eôdem rigore uxores coercitae, non adeo obvium est. Saltem non sine assectantibus ancillis, comitibusve aliis id permissum illis, conicimus ex Homero, qui de Penelope in cubiculum suum se conferente ait, Il. γ. v. 143.
Οὐκ οἴη ἅμα τῇ γε καὶ ἀμφίπολοι δὐ ἕποντο.
Non sola, ancillis verum comitata duabus.
Erat autem ἡ γυναικωνῖτις, seu cubiculum muliebre, ut et ὁ παρθενὼν, cubiculum virginale, in superiore domus parte, δίςτεγον ut ait Didymus; nido simile, ut eo difficilior ascensus esset. Ovalis iis figura, unde ὁπερῶα dicta: hincque ex ovo Helena prognata credita Veteribus, quod in conclavi huiusmodi figuram habente in lucem esset edita. Num porro scalâ portatili, an fixâ, eo fuerit ascensum, nec ipsum dicere in promptu est. Prius tamen verisimilius: κλίμακα enim vocat Homerus, de Penelope iterum, Od. α. v. 330.
Κλίμακα δ᾿ ὑψηλὴν κατεβήσατο οἱο δόμοιο.
Et Euripides l. c. de Antigone, quae proin a Paedagogo, ut sibi ascendenti manum porrigat, petit,
Ὄρεγε νῦν, ὄρεγε γεραιὰν
Νέᾳ χεῖῤ ἀπὸ κλιμάκαων
Γοδὸς ἴχνος ἀνατέλλων.
Non autem otiosae desidebant in suis oecis mulieres, sed telas texebant, uti iam innuimus, vestesque domesticis consiciebant. Ad cuiusmodi opus cum accingerent sese, solebant εἰς γόνυ ζώσαςθαι, ut Theocritus Idyll. 4. i. e. nudae genu esse, ut Virg. l. 1. Aen. v. 324. seu ad nates succinctae, ut Hesiodus innuit, qui istiusmodi mulierem proin πυγοςτόλον appellat in ῎εργ. v. 371. etc. Quam in rem plura apud Franc. Rossaeum Archaeologiâ Attic. l. 4. c. 15. Vide quoque hîc passim, inprimis supra, ubi de Liberorum educatione, et infra ubi de Paedagogis ac Praeceptoribus. De habitu vero, ornamentisque huius sexus, apud Graecos, vide Iul. Pollucem l. 5. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • GENU — ex Graeco γόνυ, roboris sedes, Artemid. l. 1. c. 49. Τὰ γόνατα πρὸς τε ἰχὺν καὶ εὐανδρείαν ἐςτὶ ληπτέα καὶ πρὸς κινήσεις, καὶ πρὸς πράξεις κτλ. Quibus proin debilitatis, totum corpus imbecillum est. Plaut. Curcul. Act. 2. sc. 3. v. 30. Tenebrae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”